V^BIBLIOTECA MALDURA

LING

UNIVERSITA’ DI PADOVA

isieneHSasI

EX LIBRIS H.PIREMNE

GLOSSARIUM

MEDIAE ET INFIMvE LATINITATIS

Conditum a CAROLO DU FRESNE

DOMINO DU CANGE

AUCTUM

m *

A MONACHIS ORDINIS S. BENEDICTI

CUM SUPPLEMENTIS INTEGRIS

D. P. CARPENTERII

ADELUNG1I, ALIORUM, SUISQUE

DIGESSIT

G. A. L. HENSCHEL

SEQUUNTUR

GLOSSARIUM GALLICUM, TABULAS, INDICES AUCTORUM ET RERUM, DISSERTATIONES

EDITIO NOVA aucta pluribus verbis aliarum scriptorum

A

L6opold FAVRE

Membre de la SodOtd de l Histoire de Francc et correspoudant de la Socidtd des Antiquaires de France.

TOMUS QUARTUS

F K

NIORT

L. FAVRE, IMPRIMEUR-FDITEUR

1885

TOUS DROITS RfiSERVES

ftco l^°k

\

SIGL.E BENEDICTINORUM *

1 Praeponitur vocabulis de novo additis.

W Praeponitur explicationibus quibus aut apertius Cangii sententia explanatur, aut emendatur opinio. [ ] Includuntur quae in ipsum textum Cangii inserta sunt.

SIGL/E EDITIONIS DIDOTIAN^E :

0 Additamenta Carpenterii separatim posita.

[°] Additamenta Carpenterii Cangiano textui inserta.

Voces novae quae in hac editione accesserunt.

[w] Additamenta Editoris suis locis inserta.

Iis quae sunt Adelungii subjectum adel.

SIGL JE NOSTRjE EDITIONIS :

* Additamenta Editoris suis locis inserta.

Iis quae sunt Diefenbachi subjectum dief.

GLOSSARIUM

MEDIAE ET INFIMAE LATINITATIS

Conditum a CAROLO DU FRESNE

DOMINO DU CANGE

AUCTUM

A MONACHIS ORDINIS S. BENEDICTI

CUM SUPPLEMENTIS INTEGRIS

D. P. CARPENTERII

ADELUNG1I, ALIORUM, SUISQUE

DIGESSIT

G. A. L. HENSCHEL

SEQUUNTUR

GLOSSARIUM GALLICUM, TABULA, INDICES AUCTORUM ET RERUM, DISSERTATIONES

EDITIO NOVA aucta pluribus verbis aliorum scriptorum

A

L^opold FAVRE

Membre de la Soci£t£ de 1’Histoire de France et correspondaut de la Soci<h£ des Antiquaires de France.

TOMUS QUARTUS

NIORT

L. FAVRE, IMPRIMEUR-fiDITEUR

1885

TOUS DROITS R£SERV£S

>

e

j

I

yv

l

*

V 1;»A»

#

V* *...

GLOSSARIUM

Al> SCRIPTORES

MEDLE ET

INFIMA

LATINITATIS

G

G. littera numeralis, quae 400. deno¬ tat ; unde versus :

G. quadringentos demonstrativa tenebit.

seu ut habet Ugutio :

Ergo quater centam, G. nunc caudata...

Eidem literae si linea recta superadda¬ tur, quadraginta millia significat.

G. seu g. in Codd. MSS. mediae aeta¬ tis usurpatur pro Senario. Vide libros Sacrament. Eccles. Rom. pag. 201/ 205. 207. 260.

G. In superscriptione cantilenae, ut in gutture gradatim garruletur , gemine gra¬ tulatur. Ita Notkerus Balbuius Opusc. Quid singulae litterae significent in supers- cript. cantilenae. Vide A.

# G. liter a a T. tracta est , cognationem habet cum C, et quando ponitur ante U, vocali sequente , amittit U vim suam si¬ cut cum A, ut Anguis , quis , Glossar. vet. ex Cod. reg. 7613.

1 G. nonnunquam mutatur in B. sic- que a Figendo, Fibula dicta est. Quod etiam in Gallico observare est. Lit. re- miss. ann. 1398. in Reg. 153. Chartoph. reg. ch. 447 : Uexposant prist un baston ou Gaston de bois de laditte charrette, etc.] Pluries pro G. scribitur, ut mox videre est in Gaba, Gabata, Gabia. [®Ga- balla, Gambium , Gamera, etc.] Apud IT

GAA

Gallos in D. saepius : a Plangere , Gallice Plaindre , a Pingere, Peindre , etc. deri¬ vantur. Apud Hispanos frequentius in H. ut Hermano pro Germanus. At nulla familiarior hujus litterae mutatio quam in V. ac praesertim in W. et vicissim. Willelmus et Guillelmus perinde scri¬ buntur, et alia bene multa vocabula, quae passim occurrunt.

° G. saepissime pro J. et vicissim. Ma- gestas, pro Majestas; Gajare pro Ga- giare , etc.

* CAAGNABILIS Terra, Ager culturae aptus, qui coli et seri potest, nostris Terre gaagnable. Vide in Gagnagium. Charta Phil. Aug. ann. 1211. apud Me- nag. in Hist. Sabol. pag. J86 : Juhello de Meduana , in augmentum feodi sui, damus apud Lebesium hospites, terram Gaagnabilem et vivarium. Vide infra Gaaignagium.

1 GAAGNAGIUM. Vide Gagnagium.

* GAAGNERIA, Gahagneria, Praedium rusticum, agris colendis, mansionibus aliisque ad culturam necessariis ins¬ tructum, nostris Gaignerie et Gangnerie, hodie Metairie. Chartul. S. Joan. Ange- riac. fol. 164. : Willelmus, cognomento Rossellus , habebat Gaagneriarn terrae ad Benestam et ad podium Morellum, etc. Infra fol. 177. v#. Gahagneria. Charta ann. 1293. ex Bibi. S. Germ. Prat. : Pe -

GAA

trus de Gorgeio , dominus de Meeille, con¬ fessus est se vendidisse... fructus , exitus et leveatas totius Gahagneriae suae de Meeille . Alia ann. 1883. in Reg. C. Char¬ toph. reg. ch. 37 : Laquelle rente lui as- siet et assigne... sur sa Gaignerie, appelle la Gaignerie feu Turpenay. Charta ann. 1366. in Reg. 97. ch. 801 : Item une Gai¬ gnerie seant en la paroisse de S. Cire sur Loyre, avec deux maisons de deux arpens de v ignes. Alia ann. 1395. in Reg. 148. ch. 321 : Lesquclx Bertins eussent pris jusques d certain temps de Jehan Buoir e8cuier sa Gaignerie et terres, d les labou- rerdmoitie. Lit. remiss. ann. 1482. in Reg. 208. ch. 163 : Icellui Jehan avoit certaine maison... joignant une petite Gangnerie ou mestairie. Gaignage , eodem sensu, in Lit. ann. 1371. tom. 5. Ordi¬ nat. reg. Franc. pag. 475. art. 4. et in aliis ann. 1430. ex Tabui. S. Joan. Lau- dun. A verbo Gallico Gaaigner, Gain- gnerve 1 Gangner , pro Arare, colere, se¬ rere. Charta Phil. de Nemours ann. 1266. ex magn. Pastor. Paris, fol. 178 : Sca - chent tuit que je ay baille mes terres de Guicherville d Gaingner d moitit , d reli- gieux homme frere Hubert tresorier du Temple. Alia pro habitat, de Vandeuvre ann. 1271. in Reg. 72. ch. 188 : Le cheval paiera cinq moiteons de blef, moitie four - ment et moitie aveine , et deux soulx ; et

GAB

GAB

4 GAB

lam Bariacum, et Gaulum cum omni in¬ tegritate.

* Nostris etiam Gaule. Charta Guid. de Castel. Comit. S. Pauli ann. 1294. ex magn. Chartul. nig. Corb. fol. 181. : Et eussons le Gaule de Centeleu , liques Gaules vaut par an six sestiers et plainne mine de ble et sis sestiers et plainne mine d’avene. Charta Ludov. X. ann. 1315. in Reg. 52. Chartoph. reg. ch. 186 : Comme le Gaule de Cambrai et de Cambresis avec toutes les droitures , rentes, revenues, es- ploiz et emolumens apparlenans audit Gaule, lequel soloit tenir Robert jadis quens de Flandres, nous soit venuz en commis par le meffait et forfaiture doudit Robert ; et icelui Gaule o touz ses droits et appartenanches, etc. Reg. Corb. 21. fol. 68. v°: C’ est ce que le vidame de Chartres a d Monchy ou bos, d Granville et d Wailly et es terroirs desdites villes. Pri¬ mo, il y a le visconte, laquelle Vadvoud de Ransart tient de lui les Gaules, les ad- voueries et le travers de Wailly, doni le grand Gaule de Monchy, de Wailly et de Granville vault d Arras livre le Joeudi, le Vendredi, le Samedi prochain apris la S. Remy iiijc. et xxvj. mencaus d’avene et iiijxx. vj. guelines.... et xl. mencaus pour les eschevins des trois villes, lesquels sont d receullir les Gaules les trois jours des - sus diis... Item il y a une autre Gaule, que on paie au jour Nostre Dame en Mars, et monte d xxvj. mencaus d’aveine. Ex quibus Gaule, idem videtur hic atque praestatio illa, quae a vassallis et subdi¬ tis domino pro ejus protectione pensi¬ tabatur.

Gablagium, Idem quod Gablum. Ta¬ bularium Fiscanense ann. 1260. fol. 51: Et manentes in ea debent ire ad furnum, et molendinum ipsius Abbatis, et debent Gablagium, et alia jura per annum. Fol. 88 : Et custus meos in die Veneris proxima post festum sancti Martini hiemalis,

?! uando Gablagium colligebatur per vil - am. Occurrit praeterea in Charta Henrici II. Regis Angi, pro Abbatia S. Mariae de Voto.

Charta Unfredi de Rohan confirmata a Carolo IV. ann. 1324. in Reg. 64. Char¬ toph. reg. ch. 42 : Concessi Roberto Postello.... domum suam.... ab omni ser¬ vitio quietam,.... exceptis istis, quatuor nummis Gablagii et quatuor estalagii, etc.

Gablaigium. Polyptychum Fisca¬ nense ex Charta ann. 1235: Dominus Radulfus de Argenths tenet unum masa-

gium . unde reddit sex denarios de

Gablaigio et sex denarios de porprestura.

1 Gabalum , Eadem significatione. Charta anni 1360. apud Rymer. tom. 6. pag. 215 : Absque custuma, subsidio, pe - aagio, Gabalo, aut alia redeventia, seu impositione qualicumque.

Gabulum , Eadem pariter notione, apud Will. Thorn. pag. 1788. 2078. 2130. in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 577. 594. etc. Charta MS. M. Abbatis S. Ve- dasti Atrebat. ann. 1245: Cum mota esset contentio... super Gabulo Atrebatensi et receptione ipsius. Infra : Insuper dictus Bajulus ordinavit, quod Gabulum supra- dictum mensurari debet ad talem mensu¬ ram, ad quam homines vendunt et emunt in foro Atrebatensi. Ibidem : Si autem homo non manens super terra debente Gabulum, velit terram debentem Gabu¬ lum ahanare, ipse potest quamlibet men- caldatam terras ahanare pro uno boistello avenae , etc. Ubi Gabulum sumitur pro praestatione agraria, et blado, quod ex messibus domino penditur. [Apud Ma- dox Formulare Anglic. pag. 313 : Sciatis

quod nos concessimus Abbati et Conventui de Brueria allocare et elongare Gabulum bovariae suae. Vide Gavalum.)

1 Gavelum, Gavulum. Chartularium

S. Vedasti Atrebat. notatum V. pag. 143 : Abbas hujusmodi conrodia pro Ga- vuli commutatione redemit. Ibidem : De Consuetudinibus Gavuli. In villis igitur

5. Vedasti quae Gavelum solvunt, debent singula curtilia duos mancaldos avenae , unum denarium ad deductionem , unum panem ad canes et unam gallinam ad aves Comitis ; carruca modium avenae, dimidia carruca dimidium modium, terra ad unum jumentum quatuor mancaldos. Feodi liberi sunt, terrae dominicatae S. Vedasti liberae sunt a Gavelo.

Hagabulum , Idem quod Gabulum. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 32: Habent et dicti Canonici... 50. aeras terrae in libera eleemosyna, salvo Hagabulo Do¬ mini Regis, quae solvunt singulis annis Ballivis Dom. Regis... 57. sol. Occurrit ibi semel ac iterum.

Gabularii, Gabulo, seu gablo obno¬ xii. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 1020: Et omnia prata... eisdem concedo, salva communia Gabulariorum meorum de Pulla post fenum collectum et abduc¬ tum. Vetus Charta Anglo-Gallica apud Spelrnannum in Villanus : Frankes te- nants, coterols , ou Gabelators.

1. Gabella, Vox ejusdem originis et notionis ac Gablum. Nam qui aliunde etymon arcessunt, toto caelo aberrant. Varias horum sententias collegit et expendit eruditus Menagius in Origin. Gallicis et Italicis, quem fugit Saxoni- cum etymon, eseteris ab eo allatis longe probabilius. Walsinghamus in Richardo II. pag. 243 : Eo quod totiens non tam aporiassent, quam despoliassent patriam diversis taxis, quas Gabelas appellant. Daliae vel Gabellae, apud Sanutum lib. 3. part. 15. cap. 25. extremo. Leges novse Reip. Genuensis ann. 1576. cap. 2 : Pu¬ blica vectigalia , quas Gabellas passim nuncupamus. [Litterae ann. 1289. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 49: Item nobilis in subsidium expensarum, quas eum propter haec et suam et suorum defensionem fa¬ cere oportebat, quaedam pedagia in terra sua de novo auctoritate propria imposuit, et tam pedagia ipsa sic imposita , quam

uoddam aliud genus pedagii quod Ga-

ella vulgariter appellatur hactenus per praedecessores suos consimiliter imposi- tum. Litterae Humberti Dalphini Vienn. apud Stephanotium Fragm. hist. tom. 7 : In tota terra nostra sint immunes et franchi ab omnium pedagiorum, Gabella et tributorum praestatione, etc. Hist. libe¬ rationis Messanae a Comite Rogerio apud Murator, tom. 6. coi. 623: Nullo unquam tempore.... tallia, collecta, anga¬ ria, perangaria, echioma, Gabella, mu¬ tuum, extorsio jaciatur, imponatur. Vide Gabella.] Ita usurpatur pro quovis tri¬ buto, in Charta Rogerii Regis Siciliae ann. 1129. apud Bonfilium Constantium in Hist. Sicil. part. 1. lib. 4. ut et apud Scriptores Italicos, Joan. Villaneum lib.

6. cap. 60. lib. 8. cap. 9. lib. 9. cap. 16. lib. 10. cap. 19. 195. Matth. Villan. lib.

7. cap. 81. etc.

* Stat. Montis-reg. pag. 308: Statu¬ tum est quod quaelibet persona, quae pas¬ citaret aliquas bestias in alpibus dictae civitatis, teneatur solvere dictam Gabel- lam dicto gabellatori de fructibus factis in dictis alpibus.

~ 2. Gabella, Interdictio. Charta Pe¬ tri II. reg. Aragon. ann. 1281 : Interdic¬ tum et inhibitionem praedictam (de non extrahendis mercibus quibusdam et rebus

de terra nostra et ad partes alienas defe¬ rendis) vocatam a pluribus Gabellam, absolvimus, relaxamus atque totaliter re¬ vocamus.

° 3. Gabella, Locus, ubi Gabella seu vectigal percipitur. Stat. Vercel. lib. 1. pag. 23. v°. : Qui quartaronus signari debeat singulis annis signo potestatis Ver¬ cellarum;... ad similitudinem et magni¬ tudinem cujus quartaroni, fiant duo quartaroni, qui stare debeant ad Gabel¬ lam blavae.

1 4. Gabella, Pensitatio Clericalis. Vita S. Bernardi Menthonensis tom. 2. Junii pag. 1078 : Gabellam in nodo pa¬ ratam ministrando atque vera judicia faciendo.

Gabella Vini. Gobelinus Persona in Cosmodromio aetate 6. cap. 78 : Gabellum in vulgo dicitur certa quota, quae datur de certis vasis vel mensuris Vini ven¬ dendi, domino terrae vel Communi civita¬ tis. Occurrit etiam in tom. 2. Spicilegii Acheriani pag. 576. [et in Epist. Nicolai Papae V. Carolo VII. Franc. Regi. Sta¬ tuta Arelat. MSS. art. 171 : De Gabella vini... Quilibet Arelatensis solvat pro singulis modiis vini, quod vendet, xil. den.] Gabelle de Vins, in Statutis Ducis Bullionensis art. 572.

Gabelle des Draps. Rotulus ann. 1332 : Uon souloit rendre de Vimposition de la Gabelle des Dras de la Senechaussde de Carcassone 4500. liv. T. par an, la¬ quelle fu abalue Van 1333. parmi France.

1 Gabella Piscarle, i. Lex scripta quae continebat Gabellas ab iis qui ven¬ debant Disces, exsolvendas. Statuta Massil. lib. 1. cap. 49 : Item, Statuimus quod aliquis extraneus vel civis non pos¬ sit vendere pisces nisi in piscaria com¬ munis, vel ante bruginos m scario na¬ vium, secundum quod continetur in Gabella Piscariae.

Gabella Salis. Consuetudines Muni¬ cipales Aquarum mortuarum oppido concessae a S. Ludovico ann. 1246 : Sed neque Gabellae Salis, seu alterius merci¬ monii possint ibi fieri contra homines villae. Ex quibus docemur, Gabellam, quae vox hodie salis tributo nude ads- cribitur, longe ante Ludovicum Ma¬ gnum, seu Longum, exstitisse, quem illius auctorem quidam volunt. (.Con¬ sule Probationes Hist. Monmoren. pag. 58.] Habetur in Regesto Camerae Com- putorum Parisiens. signato B. incipiente ab anno 1330. et desinente in ann. 1340. f. 156. Statutum Philippi Regis ann. 1331. quo, ut hostibus suis obsisteret, ad levius subditorum gravamen, aliquot salinaria horrea intra regni fines insti¬ tuit, quorum procuratores, coraraissa- rii, ac supremi judices (Souverains Commissaires , Conducteurs et Execu - teurs desdits Greniers et Gabelles) delecti fuere Mag. Guillelmus Pinchon, Archi- diaconus Abrincensis, Petrus de Vilain Archid. Parisiensis, Mag. Philippus de Tire, Thesaurarius Bajocensis, Magister Requestar. Hospitii, Mag. Rainaldus Chaviau, Guido Chevrieres , Artus de Provins , Milites, et Mag. Jacobus de Boulon. Qui quidem procuratores, in alio Statuto 2. Octob. ann. 1342. dicun¬ tur les Deputez sur le fait du sel. Joan. Abbas Laudun. in Speculo Histor. MS. lib. 11. cap. 71 : En ce meismes an (1342. > tnist le Roi une exaction au Sel, laquelle est appellee Gabelle, dont le roi aquist Vindignation et malegrace tant des grane comme des petits, et de tout le peuple.

Postmodum vero, cum vererentur Franciaj Ordines, ne ejusmodi salarium vectigal, fiscale perpetuumque fieret, et

GAB

GAG

5

GAB

Principis serario in posteram adscribe- retur, pollicitus est idem Rex Edicto 15. Febr, ann. 1315. se, cum primum Re¬ gnum ab ingruentium bellorum metu vacaret, illud sublaturum. Exstat prae- lerea Statutum aliud Joannis Regis 28. Decemb. ann. 1355. in Regesto Memo¬ rialium Camerae Comput. Paris, signato C. f. 203. cujus meminit Froissartes 1. vol. cap. 155. quo ex universorum ordi¬ num consensu rursum in toto regno impositum ac exactum est salarium tributum, pro bellorum impensis.

Rege postmodum in Picta vensi prmlio ab Anglis capto, rursum, inter caetera tunc temporis ad illius redemptionem imposita tributa, Gabella Salis a Pari- siensibus ad annum permissa Carolo Delphino, intra Vicecomitatus Parisien- sis limites, 11. Augusti ann. 1358. mox- que totius salis, quod Parisiis tum exstitit, intra 13. ejusdem mensis recen¬ sionem, 28. Octobr. subsequentis salis modio 60. scutorum aureorum pretium est impositum, quorum 26. essent mer¬ catoris, 34. Ducis et yEdiliura urbis : ac Ducis quidem 26. iEdilium vero 8. De¬ mum 26. Novembris ejusdem anni salis modio centum scutorum pretium, fuit indictum, quorum 26. essent mercatoris, 56. Regis, et 18. urbis : quod auctum postmodum fuit 1. Febr. subsequentis.

Inito denique ad Brettiniacum cum Anglis foedere, quo Joannis redemp¬ tioni satisfieret, ab eodem Rege litteris 5. et 18. Decemb. ann. 1360. varia fuere indicta tributa, atque in iis salarium vectigal, quod Aide sur le sel, appella¬ tum fuit, ut et Gabelle de sel, in Chro¬ nico Flandri® cap. 111. extremo. Des¬ cribuntur eae in 8. Regesto Memorialium Camerae Computor. Paris, fol. 12. et 13.

Exinde Gabella, seu salarium istud vectigal, ut caetera paene tributa, quod in regni necessitates ex trium ordinum consensu, solebat indici, in fiscalem et perpetuam pensitationem transiit, quae pro arbitrio Principis in immensum postea excrevit. Jo. Fortescutus de Lau¬ dibus Legum Angliae cap. 35 : Praeterea non patitur Rex (Franciac) quemquam regni sui salem edere, quem non emat ab ipso Rege , pretio ejus solum arbitrio as¬ sesso. Et si insalsum pauper quivis ma¬ vult edere , quam salem excessivo pretio comparare, mox compellitur ille tantum de sale Regis ad ejus pretium emere , quantum congruet tot personis, quot ipse tn domo sua fovet. Tradit ^Egidius de Roya ann. 1450. Philippum Ducem Bur- gundiae et Comitem Flandriae, more Re¬ gum Fr ancise petiisse a suis de Gandavo , concedi sibi Gabellam Salis , nuam ab iis denegatam idem scribit. Sea et ab An¬ dronico Seniore Imper. CP. exactam refert Pachymeres lib. 10. cap. 9. Vide Constit. Siculas lib. 1. tit. 87.

° Hujus seu granariorum salis, ut ve¬ rius dicam, institutionem Philippo Va- lesio adscribit Auctor Chron. abbat. Corb. Ms. fol. 70. v°: Anno 1343. cum Philippus Valesius mullis bellis occupa¬ tus contra Edouardum Anglorum regem pro jure regni Franciac , quod Edouardus reclamabat ad se spectare, cum re pecu¬ niaria laboraret, novam inventionem exi¬ gendae pecuniae excogitat , qua sine dis¬ crimine cujuscumque conditionis omnes regnicolae tenerentur. Nam prohibet sal, quo nemo abstinere potest, comparari aliunde, quam ex publicis granariis quae instituit. Quae exactio vulnariter dicitur Gabella salis. Id genus tribuli , etsi grave nostris visum est , tamen usque ad hanc aetatem penditur , a quo nemo liber est.

Vide hac dc re ejusd. reg. Li teras et ad easd. observat, de Lauriere tom. 2. Or¬ dinat. reg. Franc. pag. 179.

1 1. Gabellare, Gabellam exigere. Litterae Johannis Franc. Regis ann. 1363. tora. 8. Ordinat, pag. 623: Quod dictum sal semel duntaxat debeat et pos¬ sit Gabellari et non ultra, imo ex quo fuerit semel Gabellatum , emptor salis possit dictum sal ubique libere portare et vendere, vel aliter modo quolibet ex - pleclare.

° 2. Gabellare, Gabellam seu vecti¬ gal pendere, Ital. Gabellare, nostris Ga- beler. Lit. ann. 1367. tom. 5. Ordinat, reg. Franc. pag. 103 : Mercatores et ve- lurerii salis, qin... sal capere consueverint et mercari de salinis regni nostri, et ibi¬ dem Gabellare , etc. Lit. remiss. ann. 1389. in Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 37: Item d’avoir vendu d leur profit ledit sel ainsi defalque senz Gabeler. Unde Ga- belliers et of/iciers eslablis sur le sel , in Lit. Phil. VI. ann. 1340. ex Reg. B. 2. Cam. Comput. Paris, fol. 81. r°.

1 Gabulare, Vectigalia, tributa sol¬ vere. Chartularium Cadomcnse : De ip¬ sis qui Gabulant libere. Et alibi : Isti sunt qui Gabulant libere. De operariis Lewinus pro una virgata debet operari quaque die sine Sabbato, etc.W ide Gablum.

° Gabellerius, Gabellsc seu vectiga¬ lium exactor, publicanus, Ital. Gabel - Here , nostris, Gaablier. Stat. Vercel. lib. 3. pag. 50. r°. : Et fiat ipsum scriptum praesente Gabellerio seu salerio , et aliter non bullitur. Lit. remiss. ann. 1373. in Reg. 105. Chartoph. reg. ch. 171 : L’ex- posant mist main d la tace de Drouet le Gaablier, et en emporta plain son poing de monnoie.

Gabellati Bajuli, in Constit. Sicul. lib. 1. tit. 57 : Bajuli , qui in Gabellam vel credentium Bajulationes suas admi¬ nistrandas suscipiunt, tit. 59. § 1. qui praeposituras suas ad firmam tenent. Statuta MSS. Caroli I. Regis Sicil. cap. 49 : Tuit li Chamberlanc et li Bailli, puis qu*il auront receu aministrer les Bajula- tions en Gabelle, que il f acent serment, etc. Gabellato, Italis est, quidquid tri¬ buto et praestationi est obnoxium. Matth. Vilfaneus lib. 7. cap. 81 : Ualtre cose , ch*entravano con somme, o con carra, tutle erano Gabellate.

1 Gabellatores, Iidem qui infra Ga- belloti. Extractum computi Gabellae S. Simphoriani anni 1321. tora. 2. Hist. Dalphin. pag. 159 : Libraverunt Gabel¬ latores in pretio triginta novem duode¬ narum fileriarum magnarum. Ibid. ex Instrum. ann. 1337. pag. 335: Eisdem administratoribus responderi facere pro¬ misit per bagllivos, judices, castellanos... Gabellatores , etc. Iustr. ann. 1471. apud Rymer. tom. 11. pag. 727 : Gabellatoribus, cuslumariis, scrutatoribus , etc.

Gabelloti, Cabelloti, Gabel larii, publicani, vectigalium et tributorum redemptores, in Constit. Sicul. lib. 1. tit. 59. 76. Charta Friderici Regis Sici¬ liae ann. 1305. pro mercatorib. Majori - censibus MS. : Quilibet mercator solvat tantummodo Cabellotis , seu Credenteriis dohanarum tnaris terrarum locorum ejus¬ dem insulae Siciliae... Glei fatum auri, etc. Occurrunt Cabelloti in alia ejusdem Fri¬ derici ann. 1298. apud Rocchum Pirrum in Archiep. Messan. pag. 340. [Instr. ann. 1389. ex Archivis S. Victoris Mas- sil. : Maria Regina Jerusalem et Siciliae et Officialibus regiis, nec non Gabellotis arrendatoribus et credenteriis regiae Ga- bellee.l Cabellieri dicuntur Joanni Villa- neo lib. 10. cap. 190. lib. 12. cap. 91.

° GABRIHEL. Laudes puerorum in med. Quadrag. ex Cod. eccl. Camerae. 13. saec. : Exeant pueri de scola ad no¬ vum argenzolum, pueri mei , pueri boni , quam multi estis , multi et boni, in campo Martliis erant belles , isti sunt septem dies in Gabriheli. Sensum quaerat, cui per tempus licet.

* GABULA, [Furca, patibulum. Dief.]

1. GABULUM, pro Gabalum. Nonius cap. 2 : Gabalum, Crucem dici veteres volunt, etc. Althelmus de Laude Virg. cap. 29. de Christo.

Uuando Crucis Gabulum, sacrato corpore scandit.

Leges Monachorum Ilydenslum Edgari Reg. cap. 6. de Christo : Ligno quippe perditum , ligni scandens Gabulum, genus redemit humanum. [Gloss. Lat. Gr. San- german. : Gabulum , paaavo;, Tormen¬ tum.!

2. GABULUM, pro Gabalum , Frontispi- ciura, frons aedificii, ex Anglico a Ga- blehead , Belg. Geehvel , Chaucero Gable. Will. Thorn. ann. 1276 : Comparavit etiam puturam pulpiti in Ecclesia, et Ga¬ bali in refectorio. Vide Gablum.

GABUSIA, Caulis species, quam Choux Gabiis [Cabus] dicimus, apud Petrum deCrescentiis lib.G.de Agricult. pag. 321.

1 GABUTA, Pedum episcopale, in Actis SS. Junii tom. 5. pag. 313. Vide Cambuta.

* GAQARI, Haeretici Valdensium sec¬ tatores. Stat, synod. Reat. eccl. Mss. : Anathematizamus omnes haereticos Pata- renos, Gaparos, Pauperes de Lugduno et omnes alios haereticos , cujuscumque sectae et quocumque nomine censeantur. Vide infra Gazari.

1 GAGHA, Gaciiia, Vigil, speculator, custos. Regestum Belloquadrre et Ne¬ mausi ann. 1317. fol. 208. v°. in Camera Comput. : Item quod homines debent Ga- cliare dictam villam ct dominus Rex tur¬ rim suam , quam habet ibi et Gacha illius turris debet exitare ct revelhare Gachas dictae villae. Computum Castellani Avi- san. inter Computa Vienn. in Delphin, ann. 1318 : Pro expensis iv. Nobilium et VI. popularium quos tenuit dictus Cas¬ tellanus in custodia dicti castri a die Martis 25. mensis Janoarii , qua die de¬ cessit dominus Montis- Albani, usque ad diem Dominicam sequentem, qua aie dic¬ tus D. Dalphinus venit apua Avisanum , cum duobus Gachiis, quas continue stete¬ runt ibidem IV. lib. iv. sol. IX. den. Vienn. Vide Guacha et Wactse.

° GACHARE, Gachiauk, Excubias agere, Gall. Faire leguet. Lit. ann. 1363. inter Probat, tom. 2. Hist. Nem. pag. 273. coi. 1 : Compellere nittitur de facto conquerentes ad mittendum et eorum propriis sumptibus et expensis tenendum unum hominem armatum ad Gachan- dum , pernoctandum ei vigilandum infra castrum praedictum Sumidrii singulis diebus. Comput. ann. 1372. ibid. pag. 316. coi. 1 : Solvi nominato Pege et Jd- cobo Roveric, qui steterunt supra cloque - rium pro Gacliiando nocte et die. Vide Gacha.

* GACHERARE, Agrum proscindere, agricolis nostris Jacherer, alias Gasque- rer. Charta Odon. archiep. Rotomag. ann. 1255. ex Cod. reg. 1245. fol. 167. : Terras nobis restituet in eo statu , in quo recipiet eas, videlicet Gacheratas et bina- tas. Chartul. Corb. sign. Ezechiel ad ann. 1115. fol. 11. r°. : Trentejourneux de terre binolds et Gasqueres. Terre ga - chorte. Ager proscissus, non satus, in Lit. remiss. ann. 1404. ex Reg. 159. Cnar- toph. reg. ch. 198 : Un variet de Veglise de S. Jehan at« mont lez Terwane cha-

I

6 GAD

GAD

GAD

riant parmi certaines terres Gachertes de saizon , etc. Vide infra Gascheria et in Warectum.

GACHILIS, Specula, turricula editior, unde Gacha seu vigil speculari potest. Inquisit. super destruet, bastidae Sa- bran. ann. 1363. ex Cod. reg. 5956. A. fol. 82. : Item euvannamentum turris fac¬ tum circumcirca... devastatum,... cum Gachile diclx turris. Vide supra Gachare et infra Guachile.

GAGHUM. Recensio facultatum Mo¬ nasterii S. August. Cantuariensis apud Will. Thorn. pag. 2010: De discis et pia- tellis 3300. de scopis et Gachis 8. lib. 4. sol. de pisce, caseo, etc. Nostri Gache, remum et rutabulum vocant. Vide, an hae notiones huc referri possint.

0 Vel Gacha , f. Sera aut pars serae, lamina scilicet pessuli receptrix, Gall. Gache ; quod sera custodis vices agat, fortean sic dicta. Gaiche autem est Re¬ mus, in Lit. remiss. ann. 1376. ex Reg. 109. Chartoph. reg. ch. 113 : Jehan Gri- neaul, qui estoit d un port de la riviere de Loire... prini un aviron, nomme Gai¬ che, et s^efforga d'en ferir ledit Perrin. Gasche, eodem sensu, in aliis Lit. ann. 1459. ex Reg. 188. ch. 201 : Le suppliant et icellui Toutefoy entrerent ensemole en certain vaisseau ou fustereau ayant une Gasche... pour aider d mener le dit fustereau. At vero unde Gachier appel¬ lata panni species in Stat, pro textor, ann. 1391. inter Consuet. Genovef. Mss. fol. 24. : Sur chaisnez d trois piez de quinze cens en laine ronde , dont Ven fait petit draps et gros , appellez Gachiers ? An pannus crassus seu ex crasso lilo con¬ textus, ut ager primo proscissus ?

\ GACTUS, Navis species, eadem quae infra Gatus, vel Machina Bellica, de qua in voce Catus. Chron. Siciliae ad ann. 1325. apud Marten. t.om. 3. Anecd. coi. 90 : Prxliaverutit fortiter dictam ur¬ bem tam a porta Thermarum infra usque ad Cantoneriam maris ... ad scalas, cas¬ tella , lignaminum Gactos , et innumera¬ biles quadrellos de balistis unius pedis , duorum pedum leve et torvi, quam in cathena portus diclx urbis volentes eam frangere cum cockis, thopis, galeis... et non potuerunt obsessx ipsi urbi , immo reportaverunt inde ignominiam et damna personarum, scalarum , Gactorum et reo¬ rum, ( remorum .)

* GADAIGNARE , ab Italico Guada- gnare , Lucrari, acquirere. Pactum ann. 1126. inter Probat, tom. 2. Hist. Occit. coi. 442 : Et ego praenominatus Bernardus A tonis vicecomes et uxor mea Caecilia vi- cecomitissa, donamus vobis ad fevum tibi supradicto Wilhermo de Minerba praeno¬ minatum castellum de Laurano , et totum quantum de te ibi adquisitum et Gadai- gnatum habemus , et donamus tibi ad fe¬ vum totum quantum ibi antea adquisitum vel Gadaig natum habebamus de Arnaldo de Laurano. Vide Guadanare.

GADALES. Capitulare de Ministeria¬ libus Palatinis, nuper editum a Baluzio cap. 3 : Similiter de Gadalibus et mere¬ tricibus volumus , ut apud quemque in¬ ventae fuerint, ab eis portentur usque ad mercatum , ubi flagellandae sunt. Ubi Gadales videntur fuisse, qui Ignoti di¬ cuntur cap. 1 : Si aliquem per eos vel apud eos Ignotum hominem vel meretri¬ cem latitantem invenire possit.

3^* Armoricis Gadal est Libidinosus, impudicus, immodestus. Davies in Dic- tion. Cambro-Britanno : Gadales , Mere¬ trix ; Gadalus, Libidinosus , Gadaledd , Luxuria, hoc est Lascivia , incontinentia.

1 GADDIUM, f. Testamentum, ut Ga¬

dium accipitur in voce Vadium. Tabu- lar. Conchense in Ruthenis Ch. 27 : Nihil retines ibi , nisi solummodo Gad- dium et poenitentiam de illis hominibus , qui mansos vel appendiarias de parrochia mea tenuerint, hoc est unum denarium pro Gaddio et medaculam pro poenitentia. Vide Gadiator.

1 GADERES, ut mox Gades. Privile¬ gium Caroli IV. Imp. ann. 1373. apud Ludewig. tom. 1. Reliq. MSS. pag. 375 : Prout in eorum metis, Gaderibus et limi¬ tibus circumferencialiter sunt distincta.

1 1. GADES, f. Sepes, Gall. Haie ; Ga¬ dir enim Poenorum lingua Sepes est, ut habet Papias apud Laurentium in Amal¬ thea. Charta anni 1337. apud Ludewig. tom. 6. pag. 41 : Quod ipsa civitas Fri- burg habere debeat omnia jura civilia ple¬ narie et perfecte usque ad Gades et gre - nicias villae Gunzendorff. Ibid. pag. 42: Donamus etiam praefatae Civitati... unum rubum liberum in omnibus metis, Gadi¬ bus et greniciis, sicut jacet et jacuit ab antiquo in usus proprios. Charta ann. 1354. ejusdem tom. pag. 510 : Prout etiam in suis metis , terminis , Gadibus et greni¬ ciis dicta villa et bona limitata sunt cir¬ cum fer entialiter et distincta. Altera anni 1356. tom. 5. pag. 576 : Oppidum suum de Plaven cum villis , territoriis... et cum omnibus et singulis metis, Gadibus , juri¬ bus, jurisdictionibus, etc. Et tom. 2. pag. 111. in Chronico Wormat. : Concrematae sunt domus omnes mercatorum , et veteres Gades usque ad hospitale. Hic puto in- telligendum locum quemdam sepimen- tis clausum, ubi merces venales expo¬ nebantur.

° Ex supra allatis et maxime ex se¬ quentibus certa est hujus vocis signifi¬ catio ; idem est nimirum quod Limes, terminus, meta. Charta Boleslai ducis Oppol. ann. 1309. inter Probat, tom. 1. Annal. Praemonstr. coi. 490 : Desiderant es itaque quod eadem ecclesia Bosidom in metis sive Gadibus ipsius perpetua pace per f ruatur , metas sive Gades aictx eccle¬ siae Bosidum sic, prout subsequitur, duxi¬ mus ordinandas. Dipl. Rudol. I. prine, elector. Saxon, ann. 1329 : Dissensio, qux movebatur inter eos de merica sita ad civitatem, amicabililer fuit sopita , et Ga¬ des ejusdem mericx, qux dicitur Marcks- chede , personaliter equitavimus. Vide infra Gadis. Plura apud Haltausium voce Gaden, coi. 582. Apud Graffium in Thesaur. Ling. Franc. tom. 4. coi. 175. est vox Germanica Gadam, Conclave, domus, tabernaculum, septum. Notit. sec. xiv. apud Gudenum in Cod. Di- plom. tom. 2. pag. 785 : Denariorum census solventur de domibus, sitis retro Gades, in quibus rasores et aurifabri se¬ dere consuescunt .]

2. GADES. Sic a praecedenti voce forte dicti sunt Stipatores Principis, quod eum sepiant et custodiant. Vita SS. Cy- rilli et Methodii tom. 2. Martii pag. 23 : Quapropter in Frontosum principem Swa - dopluk et suos satellites et in omnes ejus Gades excommunicationis fulminavit sen¬ tentiam. Forte limites, terras.]

T GADGIUM. Stipendium, Gall. Gagcs. Charta Gattonis Vicecom. Bearn. ann. 1283. apud Rymer. tom. 2. pag. 257 : Promittimus... recipere in solutum stipen¬ dii vel Gadgii hospitii nostri. Vide Va - dium.

GADIARE, [Pignus dare.] Vide Va¬ diutn.

1 GADIARIUS, Fidejussor, ibidem.

t GADIATOR, Curator testamenti. Obi¬ tus et fundationes e veteri Martyrolo- gio MS. Eccl. Aquensis : Ipso die Pontius

Murator obiit, pro cujus anniversario Ga¬ diator es ejus dederunt Ecclesix S . Salva¬ toris xl. solidos. Testament. Florentii de Castellana ann. 1898. ex Schedis Prae- sidis de Mazaugues : De quibus Missis sit exeeutor et Gadiator D. Episcopus Foro - juliensis. Occurrit hac notione in Tes¬ tam. Rogerii Vicecomitis Biterr. ann. 1193. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 500. in Statutis Massil. lib. 1. cap. 28. | 4. lib. 2. cap. 44. et infra in Va - dium.

0 Testam. Romei de Villan. ann. 1250. ex Tabui. D. Venciae : Item constituo et ordino Gadiatores meos ad omnia legata et debita solvenda... dominum Grassen - sem episcopum et Petrum de Camerata canonicum Forojuliensem , de quorum conscientiis plemus confido, quod sint fide¬ les et utiles , zelatosque salutis animx mex. Vide infra Gaaiarius 2.

1 GADIERIUS, ut Gadiator, Curator tes¬ tamenti. Litterae Bernardi Abb. Fontis- Frigidi ann. 1233. inter Anecd. Marten. tom. 1. coi. 1819 : Profitemur et in veri¬ tate recognoscimus a vobis Gadieriis Jo- hannis Bistani (civis Narbon. defuncti) videlicet Guillelmi Fabro, etc.

GADILDUM, ut Gaida 3. Chart. Margar. Comit. Flandr. ann. 1252. apud Lappenb. Init. Hanseat. pag. 65 : Cen¬ tena garbarum Gadildi, quod est Waude, 4. den.

* GADIS, ut supra Gades , Limes, meta. Charta ann. 1406. apud Pez. tom. 6. Anecd. Part. 8. pag. 127. coi. 1 : Cum om¬ nibus villarum illarum agris,... limitibus Gaditibus, graniciis , etc. Stat. Casimiri ann. 1347. inter Leg. Polon. pag. 44 : Tutor ipsorum (puerorum) non potest hx- redilatem ipsorum vendere nec Gades limi¬ tare.

1. GADIUM, Vadum, Gall. Gue. Charta Willelmi Vicecom. Massiliae apud Gues- naium in Annalib. Massiliensib. pag. 289 : Ubi Gerrenus fluvius cadit in bedale de supradicto molendino ad Gadium Ha- velnx, per quod itur ad Caranilhanum , etc. [Vide Gadun.]

* Garchas, eodem sensu, in Lit. re¬ miss. ann. 1448. ex Reg. 176. Chartoph. reg. ch. 670 : Quant iceulx voituriers fu¬ rent au Garchas ou gu6 du champ des prez, etc.

2. GADIUM, Vadimonium, fidejussio, pignus. Vide in voce Vadium.

1 3. GADIUM, Testamentum, infra in Vadium. Hinc Gadium Spiritale, ni fal¬ lor, in testamento Florentii de Castel¬ lana ann. 1398. ex Schedis Praesidis de Mazaugues : Legavit pro suo Gadio spi¬ rituali denarios tresdecim. [tt Vide Gadius spiritualis.]

* Consuet. Carcass. in Reg. L. Char¬ toph. reg. ch. 3 : Et si filius vel filia, qux non fuerit maritata vel hxreditata morie¬ batur sine Gadio et sine liberis, bona eorum revertuntur filiabus maritatis vel hxredibus eorum. Sed tamen unaquxque persona potest facere Gadium de suo jure.

GADIUS Spiritualis, quis intelli- gendus in Testam, ann. 1398. et in alio Raim. de Villanova ann. 1449 : Item lega¬ vit pro suo Gadio spirituali denarios tre- decim semel tantum ; docet Testam. Giraudi de Villanova ann. 1481. in quo Pater spiritualis nuncupatur, qui in aliis dicitur Gadius spiritualis : Legando Pa¬ tri suo spirituali denarios treaecim par¬ vorum uno semel tantum. Quo significari videtur sacerdos, qui a confessionibus est. Vide in Pater. Germanis superio¬ ribus God, Gocte, Goctcl est Susceptor, fidejussor spiritualis, vulgo Pathe , Gall.

GAF

GAG

GAG

Parrain. Adel. Vide Gadiator et Ga dierius.

° GADRIGALIS, Baculus, fustis cras¬ sior. Lit. remiss. ann. 1462. in Reg. 199. Chartoph. Reg. ch. 287 : Dicti fratres ir¬ ruerunt contra dictum Petrum,... et eun¬ dem cum palis et Gadrigalibus percusse¬ runt... Cum dictis palis seu baculis magnis et grossis... dampnificaverunt dictum Pe- trum .

GADUS, ut Gadium 1. Vadum. Codex censualis Calomontis : Clodellum prati quod laterat juxta guttam aux Durands , et terminat ad Gaaum qui est prope.

*GAEGIUM, Poena, mulcta pecuniaria. Libert. bastidae de Monchabrter Caturc. dicec. ann. 1297. in Reg. 44. Chartoph. reg. ch. 95 : Et nisi oblise prsedictse solutae fuerint prsedicto termino , quinque solidi nobis solventur pro Gaegio , et oblise prse¬ dictse. Vide infra Gaigium et in Va - dium.

° GAENGNIA, Dicitur de causa supe¬ riore seu adjudicata, nostris Gain de cause , alias Gaagne. Scacar. Paschae ann. 1277. ex Cod. reg. 4653. A : De judi¬ ciis factis in scacario et assisiis finem causse facientibus in proprietate vel sai - sina. Concordatum fuit quod litterse da¬ rentur Gaengnise factae partibus petentibus sub sigillo ballivise , cujus erunt. Ita quo¬ que legitur in Cod. 4651. ubi tamen habetur semel, Gaaignia. Lit. remiss. ann. 1397. in Reg. 151. Chartoph. reg. ch. 330 : Comme Pierre Berrier eust eu certain proces a Vencontre de Richarl Hudebourt,.., et tant y eust este procede , que ledit Berrier eust fait Gaagne et atainte de laditte cause a Vencontre dudit Richart, etc. Eo etiam spectare videntur aliae Lit. ann. 1391. ex Reg. 141. ch. 20 : Combien que ledit poure prisonnier eut fait s07i pouoir de gaaingnier , si ne pouoit sa Gaaingne pour soustenir les personnes dessusdittes. Nisi idem sonet quod infra in Gagnaqium 2.

0 GAERIA, Lucrum, reditus, nostris Gaaingne. Chartul. S. Sulpit. Bitur. fol. 21. : Ego magister Petrus de Vico , ca¬ nonicus ecclesiae beati Austregesili Bituri- censis, concedo ad opus duarutn vicaria¬ rum , quas constitui in eadem ecclesia , Gaeriatn quatn habeo in decima S. Am¬ brosii super Arnonsm. Charta Joan. dom. de Cramailles ann. 1339. ex Chartul. S. Vine. Laudun. : Disoient encor lidit re- ligieus qu’il avoient et devoient avoir la Gaaingne de la disme de nostre molin et de nostre four et de nos yaues de la Fre- seit... Recognoissons encor que lidit 7'eli- gieus doiveixt avoir la disme de la Guaainge de nostre four , de nostre moulin et de nos yaues de la Ferte Bliart. Vide infra Ga¬ gnaqium 2. et Gaianum.

j GAENAGIUM. Vide Gagnagium.

GAFANDUS, Gafans. Vide Gaphans.

° GAFARE, Gaffaue, Manus <